- ASCALON
- ASCALONLatine appensio, vel statera, sive ignis infamiae, civitas Palaestinae, sive ut Iosephus habet l. 5. Ant. Iud. c. 3. superioris Idumaeae. In tribu Dan, maritima, Philistaeorum munitissima. Morer. Conditorem habuisle legitur Lydium Ascalum. Ita Xanthus refert in Lydiacis apud Stephanum, ὅτι Τάνταλος καὶ Α῎ςκαλος παῖδες Υ῾μεναίου. Τὸν δὲ Α῎ςκαλον, ὑπὸ Α᾿κιαμοῦ τȏυ Λυδῶν βαςιλέως, αἱρεθέντα ςτρατηγόν, εἰς Συρίαν ςτρατεὑςαι, κἀκεῖ παρθένου ἐραςθεὶς (lege ἐραςθέντἀ πόλιν κτίςαι, ἣν ἀφ᾿ ἑαντοῦ οὕτως ὡνόμαςε. Addit, idem haberi in Nicolao Damasceno. Quod mihi tamen suspectum, quia Ascalon urbs fuit vetustissima, una e Satrapiis Philistaeorum in libris Iesuae et Iudicum memoratis. Bochart. l. 2. Phaleg. c. 12. Huius incolae, ob arcam detentam, graviter puniti leguntur, 1. Sam. c. 5. Ioseph. Iud. Ant. l. 6. c. 1. Hîc Iudaei 2500. occisi, A. C. 66. Sacerdotes et devotae virgines dissectae, hordeô impletae et porcis obiectae, sub Iuliano Apostata A. C. 363. A Saracenis saepius capta, in Balduini Regis Hietosolymitani manus pervenit, A. C. 1154. postquam Solimannus antea in eius vicinia, praeliô, in quo centum Milia caesa, A. C. 1097, triennioque post ibidem Turcae non minori clade victi sunt. Guil. Tyr. l. 18. Hic Rex Saladinum quoque ad eaudem urbem magnâclade affecit, A. C. 1175. Idem. Sed post eius mortem, civili ortô bello, Saladinus, occasioni imminens, cumtota Galilaea, Berytho, Biblo, Ascalonem quoque cepit, A. C. 1187. quae postmodum tantum non penitus destructa est, ut vix 60. familiis Aethiopum, Turcarumque cohorti, qui Arabum Christianorumque conatus ibi observant, sedem hodie praebeat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.